- SALGAMA
- SALGAMAdicta sunt olera, quae sale et acetô condita servabantur; sicut Acetaria, quae recentia ac cruda ex aceto vorabantur; et ἀξύπορα, quae ex pluribus speciebus composita una tritis mixtisque, quibus etiam acetum addebatur. Graecis ἁλμαῖαι. Uti autem duo sunt, quibus unguentorum confectio constat, ἡδύσματα et ςτύμματα, sucus et corpus, oleum et odores, qui in olcum adduntur, ut serventur quasi quâdam conditurâ: sic in Salgamis conficiendis condiendisque, acetum et muria, h. e. ius et sucus conditurae vicem obtinent; res vero ipsae, quae eo immittuntur servandae, corporis instar sunt, ut herbae omne genus, quae ad hunc usum reponuntur, pyra etiam et mala, cucumeres aliaque similia. Galli vulgo Salades vocant. Quod nomen traductum postea a militibus, ad rerum ad victum necessariarum praebitiones, quas ab hospitibus suis exigebant. L. 3. Cod. Theodos. de Salgamo hospitibus non praebendo: Nemo militans a suo hospite salgami aliquid postulet, id est, ne lignum aut oleum, culcitaeve poscantur, apud Car. du Fresne Glossar. Vide Salmas. ad Solin. p. 466. et 1273. Hinc Salgamarti, qui salgama condiebant et vendebant, apud Columellam l. 12. c. 44. et 54. Eorum mentio in Concilio Chalcedon. act. 11. Ε᾿κεῖ σαλγαμαρίους χειροτονοῦσι, καὶ διὰ τοῦτο ἀνα τροπὴ γίνετραι, Ibi Salgamarios eligunt; hinc illa subversio etc. Salgama vero curabat Villica, vide infra Villa: uti de vasis, in quibus illa condiebantur, voce Urceus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.